1 Thessalonians 5

Id est an aestate, an hieme, an die vel nocte. Scilicet qua hora dici vel noctis venturus sit Christus. Hic dies est hominum pro libitu suo, sed tunc erit dies Domini. Ita improvisus veniet malis tunc, quod et in obitu cujusque fit. Sicut fur, non dico die sed nocte, cum latentius venit, et homines dormiunt, tunc omnia subripit: ut qui divitem se putabat, evigilans nihil inveniat. Ita multi hic bene securi, nihil boni se habere tunc invenient. Propter hoc incoepit de temporibus ut moneret eos cavere sibi, ne ita deprehendantur. Nam sicut in verbis Danielis invenitur: Regnabit Antichristus et ministri ejus tribus annis et dimidio, et interficientur ab illo Elias et Enoch, sicut et in Apocalypsi habetur: Et tunc erit talis tribulatio, qualis ante non fuit, nec post erit. Postea interficietur a Michaele cum maxima parte suorum. . Fides est lux quae facit diem, id est habitum virtutum; econtra tenebrae sunt infidelitas, nox habitus vitiorum. etc. Id est, in praesentibus non torpeamus, sed vigilet mens attendens haec caduca, et sobrie his utamur, non quasi bonis nostris sed ad sustentationem datis. Vere nos qui non sumus noctis non debemus dormire. Nam qui dormit, propter noctem dormit, id est vitia et peccata sua traxerunt eos ad hoc, ut obliti vitae aeternae in istis requiescant, et qui ebrii sunt, his immoderate utendo; ex nocte vitiorum hoc habent. etc. Sicut lorica munit vitalia, ita fides et charitas nos contra appetitum terrenorum. . Necessaria eis ministrando, et reverentiam dignitati exhibendo. Quid enim prodest honorem sine fructu habere? Sicut divitiae negligentiam pariunt salutis, ita egestas dum satutari quaerit, a justitia declinat. Ideo in alia epistola praecipit presbyteros duplici honore esse honorandos. . Tunc malum pro malo redditur, si corripiendus non corripitur, sed prava dissimulatione negligitur. etc. Generaliter ad omnes. Id est, semper juste vivite et aeterna desiderate. Justus nunquam desinit orare, nisi desinat justus esse. Semper orat qui semper bene agit. Ipsum enim desiderium bonum, oratio est; et si continuum est desiderium, continua est oratio. . Est ostensa voluntas Dei, quia haec fuerunt in Christo, in quo nihil Deo displicuit. Quia voluntas Dei est facere haec omnia, vos majores qui habetis per Spiritum sanctum, donum intelligentiae, nolite illud abscondere, quo merito et vos perderetis. Vos subditi prophetias illorum nolite spernere, tamen non omnia indiscrete accipiatis, sed id est ratione discutite, et quod bonum invenitur tenete. id est: Si cui Spiritus sanctus ad aurem quid revelat, noli prohibere loqui quod sentit. Spiritum sanctum qui datus est nobis, non quantum in se, sed in nobis, exstinguimus, dum peccando fugamus. . etc. Id est, ego ita praelatos et subditos moneo, ipse autem Deus est qui potest. Ratio servetur integra, non consentiendo carni. Id est, sensualitas servetur integra, serviendo rationi. Ut nihil agatis ejus ministerio. Unde aliquis conqueratur. Aliquando inquinatur anima per cogitationem malam et est mundum tamen corpus. Ideoque spiritum integrum in homine dicit esse debere. Si autem mala vita, vel cogitatio intercedat, non erit spiritus. Spiritus et anima et corpus quibus homo constat, scilicet illud quo intelligimus, et illud quo vivimus et illud quo visibiles et contrectabiles sumus, quae rursus duo dicuntur, quia saepe anima cum spiritu nominatur. Aliud est esse sine peccato, quod de solo in hac vita Unigenito dictum est. Aliud est esse sine querela, quod de multis justis etiam in hac vita dici potuit. Quia est quidam modus bonae vitae, de quo etiam in ista conversatione, justa querela esse non possit. Hoc est usque ad finem vitae. Quasi dicat: Oro ut sanctificet, ut sanctificatos servet, nec inde dubitandum est, quia verus est in promissis, qui vocavit vos ad hoc ut sancti essetis. . .
Copyright information for VulgGlossa